MONS Barrus

MONS Barrus
MONS Barrus
Montbar, castrum Burgundiae, inter Sinemurum et Castellionem: nomen habet ex co, quod adversus hostiles in cursiones pro repagulo esset. Barram enim ante annos 600. Galli pro repagulo dixêre, hodie une barre, une barriere: eôque nomine Wilhelmus Brito utitur Philippidos l. 3. Guilielmi Barrensis pugnas describens,
—— Barras, gaudete Quirites
Fregimus, in manibus Barrae sunt denique nostris:
Nulla potest nobis iam barrula tollere Barras.
Item,
Stabat enim firmus ut Barra repagula firmans,
Agminis hostilis mediô:
Quem ibidem Guilielmum Baronem, Barrarum nobilem baeredem, appellat. Rigordus in gestis Philippi. Aug. Guilielmum de Barris, Comitem Rupis fortis, habet. Sub eodem Rege, inter Burgundiae Milites Vexillarios, tertius numeratur Bernardus de Monte Barri, a Duce Burgundiae et Pontio de Granciaco tertius, Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Bernardus, S. (1) — 1S. Bernardus, Abbas et Ecclesiae Doctor, (20. August). Aus dem Altd. = nach Wachter: Der tapfere Mann; nach Schwenck = Bärenstark. – Das Wunder und die Zierde des 12. Jahrhunderts war der hl. Bernardus, erst er Abt von Clairvaux in Burgund, aus… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • ALBIUS — I. ALBIUS mons Iapodum (Byrramerwald incolis) ingens, ex quo Colapis fluv. profluit, qui et Alben dicitur, ad occidentem ubi Albium oppid. Pars est Alpium Helveticarum, inter Tigurum et Tugium: ubique pascuus. Memoratur in lit. Ludovici Imperat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”